Liber Deuteronomii*

Caput 27: Versus 4

Quando ergo.ISID.Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt.Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu poenae, sed coelestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis praecepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiae sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui poenae timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii poeniteant.
(* Traductions européennes)